monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 48, 7
In eo quoque loco ubi tractavimus, cur dixisset Paulus: 'De virginibus autem Domini praeceptum non habeo: consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis,' ita virginitatem praetulimus , ut nuptiarum ordinem servaremus. 'Si virginitatem Dominus imperasset, videbatur nuptias condemnare, et homiminum auferre seminarium, unde et ipsa virginitas nascitur. Si praecidisset radicem, quomodo fruges quaereret? Nisi ante fundamenta iecisset, qua ratione aedificium exstrueret, et operturum cuncta desuper culmen imponeret?' Si radicem nuptias, si virginitatem diximus fructus: si fundamentum matrimonium, et aedificium vel culmen perpetuam castitatem; quis vel tam invidus, vel tam caecus obtrectator mei erit, ut in eadem domo aedificium vel culmen videat, et fundamentum quod aedificium et culmen portat, ignoret? Porro et in alio loco proponentes Apostoli testimonium, in quo ait: 'Alligatus es uxori, noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore, noli quaerere uxorem' . Illico haec subiecimus : 'Habet unusquisque nostrum terminos suos, redde mihi meum, et tu tene tuum. Si alligatus es uxori tuae, ne illi des repudium. Si solutus sum ab uxore, non quaeram uxorem. Ut ego non solvo coniugia, si semel ligata sunt: ita tu non liges, quod solutum est.' Sed et in alio testimonio, quid de virginitate et nuptiis senserimus, manifestissime declaratur . 'Non imponit nobis Apostolus laqueum, nec cogit esse quod nolumus, sed suadet quod honestum est et decorum, et intente facit servire Domino, et semper esse sollicitos, et exspectare paratam Domini voluntatem, ut cum quid imperaverit, quasi strenuus et armatus miles, statim impleat quod praeceptum est, et hoc faciat sine ulla distentione, quae data est secundum Ecclesiasten hominibus huius mundi, ut distendantur in ea.' In fine quoque comparationis nuptarum et virginum, disputationem nostram hoc sermone conclusimus . Ubi bonum et melius est, ibi boni et melioris non unum est praemium, et ubi non est unum praemium, ibi utique dona diversa. 'Tantum igitur interest inter nuptias et virginitatem: quantum inter non peccare et benefacere: imo ut levius dicam, quantum inter bonum et melius.'